Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 30   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of correction of children. Health is better than wealth. Excessive grief is hurtful.

[1] Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. [2] Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. [3] Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. [4] Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim reliquit sibi post se. [5] In vita sua vidit, et laetatus est in illo : in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis :

[6] reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. [7] Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. [8] Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps. [9] Lacta filium, et paventem te faciet : lude cum eo, et contristabit te. [10] Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.

[11] Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. [12] Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. [13] Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. [14] Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. [15] Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento : et corpus validum quam census immensus.

[16] Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. [17] Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. [18] Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro. [19] Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit. [20] Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis :

[21] videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. [22] Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo. [23] Jucunditas cordis, haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis : et exsultatio viri est longaevitas. [24] Miserere animae tuae placens Deo, et contine : congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. [25] Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.

[26] Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. [27] Splendidum cor et bonum in epulis est : epulae enim illius diligenter fiunt.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 30   next >