Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Admonition against sundry vices.

[1] Operarius ebriosus non locupletabitur : et qui spernit modica paulatim decidet. [2] Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. [3] Et qui se jungit fornicariis erit nequam : putredo et vermes haereditabunt illum : et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. [4] Qui credit cito levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. [5] Qui gaudet iniquitate, denotabitur : et qui odit correptionem, minuetur vita : et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.

[6] Qui peccat in animam suam, poenitebit : et qui jucundatur in malitia, denotabitur. [7] Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. [8] Amico et inimico noli narrare sensum tuum : et si est tibi delictum, noli denudare : [9] audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. [10] Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.

[11] A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. [12] Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. [13] Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut, si fecerit, ne iterum addat facere. [14] Corripe proximum, ne forte non dixerit : et si dixerit, ne forte iteret. [15] Corripe amicum, saepe enim fit commissio :

[16] et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo : [17] quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, [18] et da locum timori Altissimi : quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. [19] Et non est sapientia nequitiae disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. [20] Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.

[21] Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. [22] Est solertia certa, et ipsa iniqua : [23] et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo : [24] et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est : [25] et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.

[26] Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. [27] Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. [28] Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum : et est tacens, et ipse est prudens.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 19   next >