Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Wisdom embraceth them that fear God. God is not the author of sin.

[1] Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiae apprehendet illam : [2] et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. [3] Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur : [4] et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos, [5] et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum.

[6] Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum. [7] Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo. [8] Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. [9] Non est speciosa laus in ore peccatoris, [10] quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.

[11] Non dixeris : Per Deum abest : quae enim odit ne feceris. [12] Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii. [13] Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. [14] Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui : [15] adjecit mandata et praecepta sua.

[16] Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. [17] Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. [18] Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi : [19] quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. [20] Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.

[21] Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi : [22] non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 15   next >