Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 35   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

What sacrifices are pleasing to God.

[1] Qui conservat legem multiplicat oblationem. [2] Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. [3] Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. [4] Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium. [5] Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.

[6] Non apparebis ante conspectum Domini vacuus : [7] haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. [8] Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. [9] Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. [10] Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.

[11] In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. [12] Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, [13] quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. [14] Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. [15] Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae.

[16] Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet. [17] Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. [18] Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? [19] A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. [20] Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

[21] Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. [22] Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum : [23] et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet : [24] donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius : [25] donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos misericordia sua.

[26] Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 35   next >