Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 39   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The exercises of the wise man. The Lord is to be glorified for his works.

[1] Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. [2] Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. [3] Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. [4] In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit. [5] In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentabit.

[6] Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. [7] Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. [8] Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum : [9] et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino : [10] et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.

[11] Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur. [12] Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in saeculum non delebitur. [13] Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. [14] Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. [15] Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille : et si requieverit, proderit illi.

[16] Adhuc consiliabor ut enarrem : ut furore enim repletus sum. [17] In voce dicit : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. [18] Quasi Libanus odorem suavitatis habete. [19] Florete flores quasi lilium : et date odorem, et frondete in gratiam : et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. [20] Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis : et sic dicetis in confessione :

[21] Opera Domini universa bona valde. [22] In verbo ejus stetit aqua sicut congeries : et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum : [23] quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. [24] Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. [25] A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.

[26] Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur. [27] Benedictio illius quasi fluvius inundavit. [28] Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum haereditabit. [29] Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viae illius viis illorum directae sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. [30] Bona bonis creata sunt ab initio : sic nequissimis bona et mala.

[31] Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum. [32] Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. [33] Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. [34] In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. [35] Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt :

[36] bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium impios. [37] In mandatis ejus epulabuntur : et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum. [38] Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. [39] Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. [40] Non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

[41] Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 39   next >