A prayer for the church of God. Of a good heart, and a good wife.
[1] Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
[2] et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
[3] Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
[4] Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
[5] ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te, Domine.
[6] Innova signa, et immuta mirabilia.
[7] Glorifica manum et brachium dextrum.
[8] Excita furorem, et effunde iram.
[9] Tolle adversarium, et afflige inimicum.
[10] Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
[11] In ira flammae devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
[12] Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius praeter nos.
[13] Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et haereditabis eos sicut ab initio.
[14] Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel quem coaequasti primogenito tuo.
[15] Miserere civitati sanctificationis tuae, Jerusalem, civitati requiei tuae.
[16] Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
[17] Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.
[18] Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,
[19] secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiae, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum.
[20] Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.
[21] Fauces contingunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
[22] Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
[23] Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.
[24] Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
[25] Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae : non est vir illius secundum filios hominum.
[26] Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
[27] Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
[28] Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
|