Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Dangers of sin from several heads: the fear of God is the best preservative. He that diggeth a pit, shall fall into it.

[1] Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quaerit locupletari avertit oculum suum. [2] Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum : [3] conteretur cum delinquente delictum. [4] Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. [5] Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.

[6] Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. [7] Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. [8] Ante sermonem non laudes virum : haec enim tentatio est hominum. [9] Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. [10] Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.

[11] Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates. [12] Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur. [13] In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto. [14] Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. [15] Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.

[16] Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. [17] Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. [18] Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. [19] Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. [20] Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.

[21] Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. [22] Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus : [23] ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio : [24] denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. [25] Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.

[26] In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. [27] Multa odivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. [28] Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. [29] Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. [30] Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.

[31] Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. [32] Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. [33] Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 27   next >