Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

God's works are wonderful: we must serve him, and not our lusts.

[1] Qui vivet in aeternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in aeternum. [2] Quis sufficit enarrare opera illius? [3] quis enim investigabit magnalia ejus? [4] virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? [5] Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.

[6] Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur. [7] Quid est homo? et quae est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? [8] Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt : et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. [9] Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. [10] Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

[11] Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis. [12] Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem. [13] Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. [14] Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. [15] Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

[16] Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. [17] Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. [18] Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos. [19] Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. [20] Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.

[21] Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. [22] Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. [23] Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. [24] Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. [25] Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

[26] A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. [27] Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. [28] Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. [29] Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia. [30] Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

[31] Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. [32] Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum. [33] Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitae tuae.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 18   next >