Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The miseries of the life of man are relieved by the grace of God and his fear.

[1] Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. [2] Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, [3] a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere : [4] ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio : [5] et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.

[6] Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. [7] Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suae exsurrexit, et admirans ad nullum timorem : [8] cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. [9] Ad haec mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella : [10] super iniquos creata sunt haec omnia : et propter illos factus est cataclysmus.

[11] Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur. [12] Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. [13] Substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. [14] In aperiendo manus suas laetabitur : sic praevaricatores in consummatione tabescent. [15] Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundae super cacumen petrae sonant.

[16] Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur. [17] Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. [18] Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. [19] Filii et aedificatio civitatis confirmabit nomen : et super haec mulier immaculata computabitur. [20] Vinum et musica laetificant cor : et super utraque dilectio sapientiae.

[21] Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis. [22] Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super haec virides sationes. [23] Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. [24] Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit. [25] Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.

[26] Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. [27] Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium. [28] Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. [29] Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas : melius est enim mori quam indigere. [30] Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :

[31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. [32] In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 40   next >