Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 32   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Lessons for superiors and inferiors. Advantages of fearing God, and doing nothing without counsel.

[1] Rectorem te posuerunt? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis. [2] Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe : [3] ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. [4] Loquere major natu : decet enim te [5] primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.

[6] Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. [7] Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. [8] Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. [9] Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. [10] Adolescens, loquere in tua causa vix.

[11] Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. [12] In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. [13] In medio magnatorum non praesumas : et ubi sunt senes non multum loquaris. [14] Ante grandinem praeibit coruscatio : et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. [15] Et hora surgendi non te trices : praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,

[16] et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo : [17] et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. [18] Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. [19] Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. [20] Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.

[21] Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. [22] Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem : [23] etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. [24] Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. [25] In via ruinae non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum.

[26] Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. [27] In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum. [28] Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 32   next >