Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Other lessons of wisdom and virtue.

[1] Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. [2] Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi : [3] multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. [4] Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. [5] Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.

[6] Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus. [7] Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. [8] Noli de mortuo inimico tuo gaudere : sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. [9] Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare : [10] ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.

[11] Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis : [12] quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. [13] Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. [14] Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. [15] Noli foenerari homini fortiori te : quod si foeneraveris, quasi perditum habe.

[16] Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi restituens cogita. [17] Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. [18] Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. [19] Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. [20] Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere nisi quae eis placent.

[21] Coram extraneo ne facias consilium : nescis enim quid pariet. [22] Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 8   next >