Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 46   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praise of Josue, of Caleb, and of Samuel.

[1] Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, [2] maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. [3] Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas! [4] Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. [5] An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

[6] Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. [7] Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios : [8] ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis : [9] et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae. [10] Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel.

[11] Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit haereditatem, [12] ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo. [13] Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, [14] ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo : [15] et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

[16] Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. [17] In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta, [18] et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. [19] Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. [20] Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :

[21] et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim : [22] et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. [23] Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 46   next >