Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Wisdom praiseth herself: her origin, her dwelling, her dignity, and her fruits.

[1] Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, [2] et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, [3] et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, [4] et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens : [5] Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

[6] Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. [7] Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. [8] Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi : in fluctibus maris ambulavi. [9] Et in omni terra steti : et in omni populo, [10] et in omni gente primatum habui :

[11] et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. [12] Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. [13] Et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices. [14] Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam : et in habitatione sancta coram ipso ministravi. [15] Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.

[16] Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. [17] Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion : [18] quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho : [19] quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. [20] Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris :

[21] et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. [22] Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. [23] Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis. [24] Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. [25] In me gratia omnis viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis.

[26] Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini : [27] spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. [28] Memoria mea in generatione saeculorum. [29] Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. [30] Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt :

[31] qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. [32] Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. [33] Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones. [34] Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. [35] Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum :

[36] qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis : [37] qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae. [38] Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. [39] A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. [40] Ego sapientiam effudi flumina :

[41] ego quasi trames aquae immensae de fluvio : ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. [42] Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. [43] Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare : [44] quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. [45] Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.

[46] Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. [47] Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 24   next >