Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of charity in lending money, and justice in repaying. Of alms, and of being surety.

[1] Qui facit misericordiam foeneratur proximo suo : et qui praevalet manu mandata servat. [2] Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo. [3] Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. [4] Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his qui se adjuverunt. [5] Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :

[6] et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur. [7] Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem : [8] sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis : [9] et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. [10] Multi non causa nequitiae non foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

[11] Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. [12] Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. [13] Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. [14] Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. [15] Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.

[16] Super scutum potentis et super lanceam [17] adversus inimicum tuum pugnabit. [18] Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. [19] Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. [20] Repromissorem fugit peccator et immundus.

[21] Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se. [22] Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. [23] Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. [24] Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. [25] Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium.

[26] Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. [27] Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. [28] Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. [29] Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. [30] Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.

[31] Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet : [32] transi, hospes, et orna mensam, et quae in manu habes ciba ceteros. [33] Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater. [34] Gravia haec homini habenti sensum : correptio domus, et improperium foeneratoris.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 29   next >