Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 49   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praise of Josias, of Jeremias, Ezechiel, and the twelve prophets. Also of Zorobabel, Jesus the son of Josedech, Nehemias, Enoch, Joseph, Seth, Sem, and Adam.

[1] Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii. [2] In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. [3] Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. [4] Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. [5] Praeter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt :

[6] nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei. [7] Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti. [8] Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiae. [9] Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare : [10] Ezechiel, qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubim.

[11] Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias. [12] Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo : nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. [13] Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu : [14] sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. [15] Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.

[16] Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra : [17] neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi : [18] et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. [19] Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 49   next >