Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Lessons concerning the honour of parents, and humility, and avoiding curiosity.

[1] Filii sapientiae ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. [2] Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. [3] Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios. [4] Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. [5] Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

[6] Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur. [7] Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. [8] Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. [9] In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, [10] ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.

[11] Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta. [12] Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio. [13] Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. [14] Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius : [15] et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

[16] Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum : [17] et in justitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. [18] Quam malae famae est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem! [19] Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. [20] Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :

[21] quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. [22] Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. [23] Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. [24] In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. [25] Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :

[26] multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. [27] Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. [28] Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. [29] Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. [30] Synagogae superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

[31] Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. [32] Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit. [33] Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis : [34] et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 3   next >