Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 50   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praises of Simon the high priest. The conclusion.

[1] Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. [2] Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi. [3] In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. [4] Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione : [5] qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit.

[6] Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena, in diebus suis lucet : [7] et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. [8] Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis : [9] quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne : [10] quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso :

[11] quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis. [12] In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. [13] In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram : et circa illum corona fratrum : quasi plantatio cedri in monte Libano, [14] sic circa illum steterunt quasi rami palmae : et omnes filii Aaron in gloria sua. [15] Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel : et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis,

[16] porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae. [17] Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. [18] Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt : et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. [19] Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. [20] Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.

[21] Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. [22] Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari : [23] et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. [24] Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam : [25] det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos :

[26] credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. [27] Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens quam oderim : [28] qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. [29] Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. [30] Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

[31] Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 50   next >