Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Lessons against revenge and quarrels. The evils of the tongue.

[1] Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. [2] Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. [3] Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam : [4] in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. [5] Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delictis illius?

[6] Memento novissimorum, et desine inimicari : [7] tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. [8] Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. [9] Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. [10] Abstine te a lite, et minues peccata.

[11] Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. [12] Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit : et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. [13] Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem : et lingua testificans adducit mortem. [14] Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit : et si exspueris super illam, extinguetur : utraque ex ore proficiscuntur. [15] Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.

[16] Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. [17] Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. [18] Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. [19] Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. [20] Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.

[21] Flagelli plaga livorem facit : plaga autem linguae comminuet ossa. [22] Multi ceciderunt in ore gladii : sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. [23] Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus : [24] jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; [25] mors illius mors nequissima : et utilis potius infernus quam illa.

[26] Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. [27] Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos. [28] Sepi aures tuas spinis : linguam nequam noli audire : et ori tuo facito ostia et seras. [29] Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos : [30] et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 28   next >