Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Documents of wisdom on several subjects.

[1] In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus : [2] concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. [3] Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum : [4] pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. [5] Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?

[6] Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium! [7] Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium! [8] Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. [9] Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus : [10] homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.

[11] Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. [12] Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. [13] Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum. [14] Timor Dei super omnia se superposuit. [15] Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur?

[16] Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei. [17] Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. [18] Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis : [19] et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris : [20] et omnem obductum, et non obductum odientium :

[21] et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. [22] Non est caput nequius super caput colubri, [23] et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. [24] Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus [25] ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.

[26] Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam. [27] Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. [28] Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. [29] Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. [30] Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.

[31] Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. [32] Manus debiles et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum. [33] A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. [34] Non des aquae tuae exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi. [35] Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.

[36] A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 25   next >