Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

A prayer for grace to flee sin: cautions against profane swearing and other vices.

[1] Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. [2] Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, [3] et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? [4] Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. [5] Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.

[6] Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. [7] Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. [8] In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. [9] Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa. [10] Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.

[11] Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. [12] Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. [13] Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter : [14] et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius. [15] Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in haereditate Jacob.

[16] Etenim a misericordibus omnia haec auferentur, et in delictis non volutabuntur. [17] Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati. [18] Memento patris et matris tuae : in medio enim magnatorum consistis : [19] ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas. [20] Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.

[21] Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. [22] Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat : [23] et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem. [24] Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem. [25] Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt?

[26] Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. [27] Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum : [28] et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. [29] Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia. [30] Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.

[31] Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. [32] Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio : [33] primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. [34] Haec in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur : [35] non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :

[36] derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. [37] Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. [38] Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 23   next >