Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Rules with regard to correction, discretion, and avoiding lies.

[1] Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! [2] Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam : [3] sic qui facit per vim judicium iniquum. [4] Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. [5] Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.

[6] Est tacens non habens sensum loquelae : et est tacens sciens tempus aptum. [7] Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. [8] Qui multis utitur verbis laedet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. [9] Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. [10] Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.

[11] Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. [12] Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. [13] Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiae autem fatuorum effundentur. [14] Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. [15] Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.

[16] Hodie foeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi. [17] Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius : [18] qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! [19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. [20] Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.

[21] Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. [22] Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. [23] Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur. [24] Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personae autem acceptione perdet se. [25] Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.

[26] Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit. [27] Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo haereditabunt. [28] Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. [29] Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. [30] Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.

[31] Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. [32] Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? [33] Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 20   next >