Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

God's servants must look for temptations: and must arm themselves with patience and confidence in God.

[1] Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. [2] Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis. [3] Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. [4] Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe : [5] quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

[6] Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce. [7] Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis. [8] Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. [9] Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. [10] Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

[11] Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. [12] Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? [13] Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. [14] Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis! [15] Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo!

[16] Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas! [17] Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus? [18] Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius. [19] Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. [20] Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

[21] Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, [22] dicentes : Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. [23] Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 2   next >