Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

All wisdom is from God, and is given to them that fear and love God.

[1] Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante aevum. [2] Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi, quis dinumeravit? altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi, quis dimensus est? [3] sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigavit? [4] Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. [5] Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.

[6] Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? [7] disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? [8] Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. [9] Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est : [10] et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.

[11] Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. [12] Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. [13] Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. [14] Dilectio Dei honorabilis sapientia : [15] quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

[16] Initium sapientiae timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. [17] Timor Domini scientiae religiositas : [18] religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. [19] Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. [20] Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

[21] Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. [22] Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum : [23] et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei. [24] Scientiam et intellectum prudentiae sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. [25] Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi.

[26] In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia. [27] Timor Domini expellit peccatum : [28] nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est. [29] Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. [30] Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

[31] In thesauris sapientiae significatio disciplinae : [32] execratio autem peccatori cultura Dei. [33] Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi. [34] Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi, [35] fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.

[36] Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. [37] Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. [38] Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem : [39] et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te : [40] quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 1   next >