Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Wise sayings on divers subjects.

[1] In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius. [2] De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. [3] Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet. [4] Filia prudens haereditas viro suo : nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. [5] Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.

[6] Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia. [7] Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. [8] Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. [9] Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic? [10] Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

[11] Modicum plora super mortuum, quoniam requievit : [12] nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. [13] Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. [14] Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. [15] Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.

[16] Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. [17] Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? [18] Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. [19] Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. [20] Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.

[21] Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt : [22] sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. [23] Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. [24] Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. [25] Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

[26] Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum [27] si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus. [28] Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris. [29] In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis. [30] Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae.

[31] Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. [32] Omnis qui audiet cavebit se ab eo. [33] Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 22   next >