Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Cautions against sin in general, and some sins in particular.

[1] Fili, peccasti, non adjicias iterum : sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. [2] Quasi a facie colubri fuge peccata : et si accesseris ad illa, suscipient te. [3] Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. [4] Quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas : plagae illius non est sanitas. [5] Objurgatio et injuriae annullabunt substantiam, et domus quae nimis locuples est annullabitur superbia : sic substantia superbi eradicabitur.

[6] Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. [7] Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. [8] Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. [9] Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme. [10] Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.

[11] Via peccatorum complanata lapidibus : et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae. [12] Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. [13] Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. [14] Non erudietur qui non est sapiens in bono. [15] Est autem sapientia quae abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.

[16] Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. [17] Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. [18] Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. [19] Narratio fatui quasi sarcina in via : nam in labiis sensati invenietur gratia. [20] Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.

[21] Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati inenarrabilia verba. [22] Compedes in pedibus, stulto doctrina : et quasi vincula manuum super manum dextram. [23] Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit. [24] Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. [25] Pes fatui facilis in domum proximi : et homo peritus confundetur a persona potentis.

[26] Stultus a fenestra respiciet in domum : vir autem eruditus foris stabit. [27] Stultitia hominis auscultare per ostium : et prudens gravabitur contumelia. [28] Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur. [29] In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. [30] Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.

[31] Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit : tacitus et sensatus honorabitur.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 21   next >