Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 47   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praise of Nathan, of David, and of Solomon: Of his fall and punishment.

[1] Post haec surrexit Nathan, propheta in diebus David. [2] Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel. [3] Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. [4] Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? [5] In tollendo manum, saxo fundae dejecit exsultationem Goliae :

[6] nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae. [7] Sic in decem millibus glorificavit eum : et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae : [8] contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem : contrivit cornu ipsorum usque in aeternum. [9] In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae. [10] De omni corde suo laudavit Dominum : et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam :

[11] et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. [12] Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. [13] Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israel. [14] Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. [15] Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,

[16] et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. [17] Et replesti in comparationibus aenigmata : ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. [18] In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratae sunt terrae : [19] et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel. [20] Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum :

[21] et inclinasti femora tua mulieribus : potestatem habuisti in corpore tuo. [22] Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam : [23] ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum. [24] Deus autem non derelinquet misericordiam suam : et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. [25] Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.

[26] Et finem habuit Salomon cum patribus suis. [27] Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, [28] et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo : [29] et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim : et plurima redundaverunt peccata ipsorum. [30] Valde averterunt illos a terra sua.

[31] Et quaesivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 47   next >