Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 38   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of physicians and medicines: what is to be done in sickness, and how we are to mourn for the dead. Of the employments of labourers and artificers.

[1] Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. [2] A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. [3] Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. [4] Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. [5] Nonne a ligno indulcata est aqua amara?

[6] Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. [7] In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus. [8] Pax enim Dei super faciem terrae. [9] Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te. [10] Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.

[11] Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico : [12] etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. [13] Est enim tempus quando in manus illorum incurras : [14] ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. [15] Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.

[16] Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. [17] Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam : [18] et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem : [19] a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. [20] In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.

[21] Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. [22] Noli obliviscari, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. [23] Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie. [24] In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. [25] Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.

[26] Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. [27] Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. [28] Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus. [29] Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. [30] Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.

[31] Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. [32] Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. [33] In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. [34] Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. [35] Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.

[36] Sine his omnibus non aedificatur civitas, [37] et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. [38] Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur : [39] sed creaturam aevi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 38   next >