Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The virtues and vices of men in power: the great evil of pride.

[1] Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. [2] Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. [3] Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. [4] In manu Dei potestas terrae : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. [5] In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.

[6] Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae. [7] Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. [8] Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. [9] Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? [10] Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.

[11] Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. [12] Brevem languorem praecidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur. [13] Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. [14] Initium superbiae hominis apostatare a Deo : [15] quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.

[16] Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. [17] Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. [18] Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. [19] Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. [20] Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.

[21] Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. [22] Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. [23] Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. [24] In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius. [25] Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.

[26] Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. [27] Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum. [28] Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. [29] Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiae. [30] Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.

[31] Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. [32] Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? [33] Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. [34] Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 10   next >