Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 43   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The works of God are exceedingly glorious and wonderful: no man is able sufficiently to praise him.

[1] Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species caeli in visione gloriae. [2] Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. [3] In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris : [4] tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos. [5] Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.

[6] Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi. [7] A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione. [8] Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. [9] Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. [10] Species caeli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.

[11] In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. [12] Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo. [13] Gyravit caelum in circuitu gloriae suae : manus Excelsi aperuerunt illum. [14] Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. [15] Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.

[16] In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. [17] In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. [18] Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus : [19] et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. [20] Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.

[21] Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. [22] Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis : [23] et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. [24] Medicina omnium in festinatione nebulae : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. [25] In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas.

[26] Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. [27] Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. [28] Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. [29] Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. [30] Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.

[31] Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. [32] Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus. [33] Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. [34] Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. [35] Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?

[36] Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus. [37] Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 43   next >