Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

We are to be liberal to the just: and not to trust the wicked.

[1] Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. [2] Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino. [3] Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. [4] Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae. [5] Da bono, et non receperis peccatorem.

[6] Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit : [7] nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. [8] Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. [9] In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est. [10] Non credas inimico tuo in aeternum : sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius :

[11] et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. [12] Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. [13] Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. [14] Una hora tecum permanebit : si autem declinaveris, non supportabit. [15] In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.

[16] In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. [17] Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. [18] In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. [19] Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 12   next >