Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 42   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of what things we ought not to be ashamed. Cautions with regard to women. The works and greatness of God.

[1] Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi : et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas : [2] de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, [3] de verbo sociorum et viatorum, et de datione haereditatis amicorum, [4] de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, [5] de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

[6] Super mulierem nequam bonum est signum. [7] Ubi manus multae sunt, claude : et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe. [8] De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. [9] Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum : ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat : [10] nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.

[11] Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. [12] Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari : [13] de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. [14] Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. [15] Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.

[16] Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. [17] Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? [18] Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. [19] Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum. [20] Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

[21] Magnalia sapientiae suae decoravit, qui est ante saeculum et usque in saeculum : neque adjectum est, [22] neque minuitur, et non eget alicujus consilio. [23] Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quae est considerare! [24] Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. [25] Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.

[26] Uniuscujusque confirmavit bona : et quis satiabitur videns gloriam ejus?

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 42   next >