Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 48   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praise of Elias, of Eliseus, of Ezechias, and of Isaias.

[1] Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. [2] Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere praecepta Domini. [3] Verbo Domini continuit caelum, et dejecit de caelo ignem ter. [4] Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? [5] qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei :

[6] qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo : [7] qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis : [8] qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te : [9] qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum : [10] qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

[11] Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. [12] Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum. [13] Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : [14] nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. [15] In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

[16] In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram : [17] et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. [18] Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. [19] Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum. [20] In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

[21] Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres. [22] Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad caelum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. [23] Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae. [24] Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini : [25] nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.

[26] In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. [27] Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. [28] Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 48   next >