Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 65   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The Gentiles shall seek and find Christ, but the Jews will persecute him, and be rejected, only a remnant shall be reserved. The church shall multiply, and abound with graces.

[1] Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi : Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum. [2] Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. [3] Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; [4] qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum; [5] qui dicunt : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.

[6] Ecce scriptum est coram me : Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. [7] Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. [8] Haec dicit Dominus : Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur : Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. [9] Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. [10] Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.

[11] Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam; [12] numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis : pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis. [13] Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; [14] ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, [15] et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio :

[16] in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo amen; quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. [17] Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. [18] Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo : quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. [19] Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. [20] Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

[21] Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. [22] Non aedificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet : secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. [23] Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. [24] Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. [25] Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 65   next >