Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 51   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

An exhortation to trust in Christ. He shall protect the children of his church.

[1] Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. [2] Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. [3] Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. [4] Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. [5] Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.

[6] Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. [7] Audite me, qui scitis justum : populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis; [8] sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit; et justitia mea in generationes generationum. [9] Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? [10] Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

[11] Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus. [12] Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet? [13] Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? [14] Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus. [15] Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus; Dominus exercituum nomen meum.

[16] Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu. [17] Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces. [18] Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. [19] Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? [20] Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

[21] Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. [22] Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae; non adjicies ut bibas illum ultra. [23] Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 51   next >