Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 54 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The Gentiles, who were barren before, shall multiply in the church of Christ: from which God's mercy shall never depart.

 1 Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.  2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.  3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.  4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.  5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.

 6 Quia et mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.  7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.  8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.  9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.  10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris;  12 et ponam jaspidem propugnacula tua; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;  13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.  14 Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.  15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.

 16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.  17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 54 next >

 
TOP OF PAGE