Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The prophet prayeth for Christ's coming. The affliction of the Moabites for their pride.

[1] Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. [2] Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. [3] Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. [4] Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. [5] Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.

[6] Audivimus superbiam Moab : superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. [7] Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit : his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. [8] Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictae sunt, transierunt mare. [9] Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. [10] Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.

[11] Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. [12] Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. [13] Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. [14] Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 16   next >