Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 46   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The idols of Babylon shall be destroyed. Salvation is promised through Christ.

[1] Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. [2] Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. [3] Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. [4] Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo. [5] Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem?

[6] Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant. [7] Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos. [8] Mementote istud, et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. [9] Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus nec est similis mei. [10] Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

[11] Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae; et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. [12] Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 46   next >