Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The prophet assures king Achaz that the two kings his enemies shall not take Jerusalem. A virgin shall conceive and bear a son.

[1] Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam : et non potuerunt [2] debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. [3] Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis; [4] et dices ad eum : Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae; [5] eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes :

[6] Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. [7] Haec dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud; [8] sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; [9] et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. [10] Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :

[11] Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. [12] Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum. [13] Et dixit : Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? [14] Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. [15] Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

[16] Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. [17] Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. [18] Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur; [19] et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. [20] In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.

[21] Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves, [22] et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. [23] Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt. [24] Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinae erunt in universa terra. [25] Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >