Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The destruction of Babylon by the Medes and Persians: a prophecy against the Edomites and the Arabians.

[1] Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. [2] Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. [3] Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. [4] Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. [5] Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.

[6] Haec enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. [7] Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. [8] Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. [9] Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. [10] Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

[11] Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? [12] Dixit custos : Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite. [13] Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. [14] Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. [15] A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

[16] Quoniam haec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. [17] Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 21   next >