Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 42   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The office of Christ. The preaching of the gospel to the Gentiles. The blindness and reprobation of the Jews.

[1] Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. [2] Non clamabit, neque accipiet personam; nec audietur vox ejus foris. [3] Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet; in veritate educet judicium. [4] Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulae exspectabunt. [5] Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos; formans terram, et quae germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.

[6] Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, [7] ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. [8] Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. [9] Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam. [10] Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae, et habitatores earum.

[11] Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petrae, de vertice montium clamabunt. [12] Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. [13] Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur. [14] Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul. [15] Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.

[16] Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non dereliqui eos. [17] Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili : Vos dii nostri. [18] Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum. [19] Quis caecos, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini? [20] Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?

[21] Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. [22] Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat : Redde. [23] Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? [24] Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. [25] Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 42   next >