Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The reign of the just one: the vanity of idols.

[1] Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem; accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. [2] Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. [3] Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. [4] Quia haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. [5] Viderunt insulae, et timuerunt; extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.

[6] Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet : Confortare. [7] Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur. [8] Et tu, Israel, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei : [9] in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi : Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te. [10] Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

[11] Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. [12] Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. [13] Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi : Ne timeas; ego adjuvi te. [14] Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israel. [15] Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.

[16] Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. [17] Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel, non derelinquam eos. [18] Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. [19] Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul; [20] ut videant et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.

[21] Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. [22] Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt; priora quae fuerunt nuntiate; et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quae ventura sunt indicate nobis. [23] Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite; et loquamur et videamus simul. [24] Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est; abominatio est qui elegit vos. [25] Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis; vocabit nomen meum; et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculans humum.

[26] Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus : Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros. [27] Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. [28] Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. [29] Ecce omnes injusti et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 41   next >