The judgments of God upon all the sinners of the world. A remnant shall joyfully praise him.
[1] Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
[2] Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
[3] Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
[4] Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
[5] Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
[6] Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
[7] Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;
[8] cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
[9] Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
[10] Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.
[11] Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.
[12] Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
[13] Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
[14] Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
[15] Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
[16] A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
[17] Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
[18] Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.
[19] Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
[20] agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
[21] Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram;
[22] et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
[23] Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
|