Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The desolation of Babylon.

[1] Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. [2] Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. [3] Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. [4] Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum praecepit militiae belli, [5] venientibus de terra procul, a summitate caeli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.

[6] Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. [7] Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, [8] et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum. [9] Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. [10] Quoniam stellae caeli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.

[11] Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. [12] Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. [13] Super hoc caelum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus. [14] Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. [15] Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio;

[16] infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. [17] Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; [18] sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. [19] Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. [20] Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet tibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.

[21] Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; [22] et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 13   next >