Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 64   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The prophet prays for the release of his people; and for the remission of their sins.

[1] Utinam dirumperes caelos, et descenderes; a facie tua montes defluerent. [2] Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbarentur. [3] Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. [4] A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. [5] Occurristi laetanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.

[6] Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. [7] Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. [8] Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. [9] Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae; ecce, respice, populus tuus omnes nos. [10] Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.

[11] Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. [12] Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer?

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 64   next >