Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The punishment of the oppressors of God's people. The Lord's favour to his church.

[1] In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. [2] In die illa vinea meri cantabit ei. [3] Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. [4] Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter. [5] An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.

[6] Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. [7] Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est? [8] In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus. [9] Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos : non stabunt luci et delubra. [10] Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.

[11] In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens : propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. [12] Et erit : in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. [13] Et erit : in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 27   next >