Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

God's heavy judgments upon Jerusalem, for their obstinacy: with a prophecy of the conversion of the Gentiles.

[1] Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David! additus est annus ad annum : solemnitates evolutae sunt. [2] Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel. [3] Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. [4] Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. [5] Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt;

[6] eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. [7] Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. [8] Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion. [9] Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. [10] Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

[11] Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim. [12] Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege; et respondebit : Nescio litteras. [13] Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, [14] ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. [15] Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos? et quis novit nos?

[16] Perversa est haec vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis. [17] Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? [18] Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. [19] Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt; [20] quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

[21] qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. [22] Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet; [23] sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt; [24] et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 29   next >