Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 34   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The general judgment of the wicked.

[1] Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus. [2] Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem. [3] Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; tabescent montes a sanguine eorum. [4] Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. [5] Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium.

[6] Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. [7] Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. [8] Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. [9] Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem. [10] Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.

[11] Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. [12] Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. [13] Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum. [14] Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. [15] Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

[16] Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. [17] Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in aeternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 34   next >