Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A glorious vision, in which the prophet's lips are cleansed: he foretelleth the obstinacy of the Jews.

[1] In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quae sub ipso erant replebant templum. [2] Seraphim stabant super illud : sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. [3] Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. [4] Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. [5] Et dixi : Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.

[6] Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, [7] et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. [8] Et audivi vocem Domini dicentis : Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi : Ecce ego, mitte me. [9] Et dixit : Vade, et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. [10] Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

[11] Et dixi : Usquequo, Domine? Et dixit : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. [12] Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. [13] Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 6   next >