Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A woe to the Ethiopians, who fed Israel with vain hopes, their future conversion.

[1] Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, [2] qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. [3] Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis. [4] Quia haec dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. [5] Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.

[6] Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt. [7] In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 18   next >