Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 55 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

God promises abundance of spiritual graces to the faithful, that shall believe in Christ out of all nations, and sincerely serve him.

[1] Omnes sitientes, venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. [2] Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. [3] Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra; et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. [4] Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. [5] Ecce gentem quam nesciebas vocabis; et gentes, quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te.

[6] Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. [7] Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. [8] Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae; neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. [9] Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. [10] Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:

[11] sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. [12] Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu. [13] Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.

< previous | Chapter 55 | next >